monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12 > sectio 21 > CAPUT XV. > 36 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 1 > 33 > sectio 41 > sectio 137 > sectio 9 > cpl894.182 > sectio 25 > bnf7296.70 > 70 > cpl894.210 > 108 > sectio 30 > 49 > sectio 19 > sectio 47 > sectio 2 > 42 > sectio 14 > sectio 3 > 7
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, VI. <<<     >>> VIII.

CAPUT VII. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

62 Ergo creat Pater in operibus bonis: creat et Filius; quia scriptum est: Quotquot autem eum receperunt, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine eius: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt.
63 Similiter ex Spiritu secundum gratiam nos renasci Dominus ipse testatur, dicens: Quod natum est ex carne, caro est; quia de carne natum est: et quod natum est de spiritu, spiritus est; quia Deus spiritus est. Noli mirari quia dixi tibi: Oportet vos nasci denuo. Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis: sed nescis unde veniat, aut quo vadat; sic est omnis qui natus est de Spiritu.
64 Claret igitur spiritalis quoque generationis auctorem esse Spiritum sanctum; quia secundum Deum creamur, ut filii Dei simus. Ergo cum ille nos in regnum suum per adoptionem sacrae regenerationis assumpserit, nos ei quod suum est, denegamus? Ille nos supernae regenerationis fecit haeredes, nos haereditatem vindicamus, refutamus auctorem? Sed non potest manere beneficium, cum auctor excluditur; nec auctor sine munere, nec sine auctore munus. Si vindicas gratiam, crede potentiam: si refutas potentiam, gratiam ne requiras. Qui Spiritum negavit, statim negavit et donum. Nam si auctor vilis, quomodo dona pretiosa? Cur nostris ipsi muneribus invidemus, spem imminuimus, dignitatem repudiamus, consolatorem negamus?
65 Sed illum negare non possumus. Absit enim ut negemus quod maximum est, cum Apostolus dicat: Vos autem, fratres, secundum Isaac promissionis filii estis: sed sicut tunc qui secundum carnem natus est, persequebatur eum qui secundum Spiritum. Iterum utique subauditur de superioribus, qui secundum Spiritum natus est. Qui ergo secundum Spiritum nascitur, secundum Deum nascitur. Renascimur autem, quando in interiore renovamur affectu, et exterioris hominis vetustatem deponimus. Et ideo ait iterum Apostolus: Renovamini autem Spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in veritate, et iustitia, et sanctitate. Audiant quemadmodum unitatem divinae operationis Scriptura signaverit. Qui renovatur Spiritu mentis, induit novum hominem, qui secundum Deum creatus est.
66 Sancti igitur Spiritus opus est regeneratio ista praestantior; et novi huius hominis, qui creatur ad imaginem Dei, auctor est Spiritus: quem utique meliorem hoc exteriore esse nostro homine nemo dubitaverit. Siquidem coelestem alterum, terrenum alterum Apostolus significavit dicens: Qualis coelestis, tales et coelestes.
67 Ergo cum coelestem faciat gratia spiritalis, quod terrenum creare possit, etiam sensu debemus advertere, licet careamus exemplis. Dicit enim alibi sanctus Iob: Vivit Dominus, qui sic me iudicat; et omnipotens, qui ad amaritudinem perduxit animam meam: Spiritus autem divinus, qui est in naribus meis. Non utique spiritum hic auram vitalem hanc et spiramentum corporeum designavit, sed nares hic interioris sui hominis significat, quibus vitae odorem carpebat aeternae, et gratiam coelestis unguenti geminis quibusdam sensibus hauriebat.
68 Sunt enim nares spiritales, ut legimus, quas habet Sponsa Verbi, cui dicitur: Et odor naris tuae; et alibi: Odoratus est Dominus odorem suavitatis. Sunt ergo quaedam interioris membra hominis, cuius manus in actu, aures in auditu, pedes in processu quodam boni operis aestimantur. Itaque ex officiis, veluti quasdam colligimus membrorum figuras; neque enim in interiore homine secundum carnalia aliquid nos convenit opinari.
69 Et sunt quidam qui corporaliter Deum putant esse formatum, cum legunt aut manum eius, aut digitum: nec advertunt quod haec non propter formam scripta sint corporis, quia in divinitate nec membra, nec partes sunt: sed propter unitatem divinitatis expressa, ut credamus quia impossibile est a Patre Deo vel Filium, vel Spiritum sanctum separari; cum plenitudo divinitatis velut corporaliter habitet in substantia Trinitatis. Ideo igitur et Filius Patris dextera nuncupatur, sicut lectum est: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me.



Ambrosius, De Spiritu Sancto, 2, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17 > sectio 37 > . . . > sectio 40 > bnf15462.118 > cpl894.153 > csg68.319 > sectio 8 > cpl894.215 > sectio 15 > sectio 46 > sectio 42 > 3 > sectio 2 > sectio 121 > sectio 64 > bnf7296.62 > sectio 162 > 12 > sectio 21 > CAPUT XV. > 36 > sectio 5 > sectio 43 > sectio 1 > 33 > sectio 41 > sectio 137 > sectio 9 > cpl894.182 > sectio 25 > bnf7296.70 > 70 > cpl894.210 > 108 > sectio 30 > 49 > sectio 19 > sectio 47 > sectio 2 > 42 > sectio 14 > sectio 3 > 7